Philippenses 1:7
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 16:23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. + 16.23 Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Acts 21:33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
1 Corinthians 13:7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. + 13.7 Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.
2 Corinthians 7:3Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. + 7.3 Ad commoriendum. Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.
Ephesians 3:1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.
Ephesians 6:20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.