Philippians 3:1
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. + 3.1 De cætero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Cross References
Deuteronomy 12:18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
1 Samuel 2:1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. + 2.1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.
1 Chronicles 16:10Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
1 Chronicles 29:22Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Psalms 5:11Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. + 5.11 Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur. CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent. 1