Philippians 3:9
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, + 3.9 Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam, etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 7:23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. + 7.23 Deleta sunt de terra. ALC. Ideo magis terrena animalia quam aquatilia perierunt, quia de maledicta terra vivunt.
Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.
2 Chronicles 32:25Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
Job 9:28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. + 9.28 Verebar omnia opera. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:
Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.
Psalms 14:3qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. + 14.3 Qui loquitur. Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. In corde, qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quærentibus. Non egit dolum. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, non egit dolum, quia omnia quæ audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judæis, proximis secundum carnem. Nec fecit proximo malum. Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat. 1