Proverbs 10:24
Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. + 10.24 Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The fear of the wicked, it shall come upon him: but the desire of the righteous shall be granted.
In Context
Cross References
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Psalms 37:4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: + 37.4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. 1
Isaiah 66:4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. + 66.4 Et quæ timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem.
Daniel 4:28Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
John 14:18Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. + 14.18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.
Hebrews 10:27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.