Proverbs 18:2
Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A fool hath no delight in understanding, but that his heart may discover itself.
In Context
3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Cross References
Numbers 24:15Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.
Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.
Proverbs 12:23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.] + 12.23 Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.
Proverbs 17:16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. + 17.16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?
Matthew 8:34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. + 8.34 Exiit obviam. BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu Luc. 8.. Rogabant eum. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.
1 Corinthians 14:12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. + 14.12 Sic et vos. Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quærite ut abundetis.