Proverbs 23:5
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 1:14nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: + 1.14 Boves arabant, etc. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.; quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur.
Psalms 39:6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1
Proverbs 27:24non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
Ecclesiastes 5:13Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Jeremiah 39:12Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei.