Proverbs 14:10
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The heart knoweth his own bitterness; and a stranger doth not intermeddle with his joy.
In Context
9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
Cross References
1 Samuel 1:10cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
2 Kings 4:27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Job 9:18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. + 9.18 Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:
Proverbs 18:14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? + 18.14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.