Proverbs 4:10
[Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. + 4.10 Audi, fili mi. Expositis his quæ a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam cœpit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hear, O my son, and receive my sayings; and the years of thy life shall be many.
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Proverbs 3:16Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. + 3.16 Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. Visione suæ divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam æternam.
Proverbs 19:20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
John 3:32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
1 Timothy 1:15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.