The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 113 › Psalmorum 113:4

Psalmorum 113:4

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. + 113.4 Arietes. ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Colles. CASS. A colendo, mediocres: non enim hæc ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, hæc signari non ambigas, quæ hodie spiritualiter fiunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD is high above all nations, and his glory above the heavens.

In Context

3Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. + 113.3 Vidit mare, id est, peccatores sæculi. Jordanis, qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus sæculi amaricantem malitiam; sed hæc in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. Mare vidit. AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquæ desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figuræ sunt. 1

5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1

Read all of Psalmorum 113

Cross References

1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?

Psalms 57:10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. + 57.10 Priusquam spinæ. Ibid. Id est, peccata intelligant. Rhamnum, id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Rhamnum. Genus herbæ prius mollis, sed quæ post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Sicut viventes, sic, etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. Sic in ira absorbet eos, quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futuræ. 1

Psalms 99:2[Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. + 99.2 Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei. 1

Isaiah 40:15Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. + 40.15 Quasi pulvis exiguus. ID. Hebræi hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Græcæ quam Latinæ linguæ paupertatem.

Isaiah 40:22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; + 40.22 Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 113:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 113:3Psalmorum 113Psalmorum 113:5 →