Psalmorum 113:6
montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who humbleth himself to behold the things that are in heaven, and in the earth!
In Context
Cross References
Job 4:18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
Job 28:24Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. + 28.24 Ipse enim mundi fines intuetur. Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.
Psalms 33:14Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. + 33.14 Prohibe. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere. 1
Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.
Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.