Psalms 39:8
tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, + 39.8 Holocaustum. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato. Quod supra oblationem, ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. Ecce venio CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Deliver me from all my transgressions: make me not the reproach of the foolish.
In Context
Cross References
Psalms 25:11Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 1
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Psalms 57:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Psalms 79:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1