The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 5 › Psalmorum 5:6

Psalmorum 5:6

Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. + 5.6 Neque permanebunt injusti. Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt destroy them that speak leasing: the LORD will abhor the bloody and deceitful man.

In Context

5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. + 5.5 Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. 1

7Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. + 5.7 Perdes omnes qui loquuntur mendacium. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere. 1

Read all of Psalmorum 5

Cross References

Genesis 34:25Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,

2 Samuel 20:1Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israël.

Psalms 11:5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? + 11.5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. 1

Psalms 43:1In finem. Filiis Core ad intellectum. + 43.1 Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita. 1

Isaiah 26:21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.] + 26.21 Revelabit terra. ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.

Revelation 21:8Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. + 21.8 Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 5:5Psalmorum 5Psalmorum 5:7 →