Psalmorum 50:5
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. + 50.5 Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Gather my saints together unto me; those that have made a covenant with me by sacrifice.
In Context
Cross References
Exodus 24:3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
Deuteronomy 33:2Et ait: [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. + 33.2 Dominus de Sinai venit. Sinai interpretatur amphora mea vel mensura mea vel mandatum. Seir pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pœnæ subditos ligat. Unde: Unum quidem in monte Sina in servitutem generans, etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judæis malitiæ et perfidiæ spineto asperrimis, novæ lucis ortu tanquam verus sol justitiæ fideles illuminavit. Unde: Nobis orietur sol justitiæ Mal. 4.. Et alibi: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Isræl Num. 24.. Dominus, etc. Sina interpretatur tentatio. Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. Et de Seir, etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judæorum, qui gulæ desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. De Seir ortus est nobis, etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua præcepta acceperunt. Seir, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat, quæ peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judæis prædicabit, quia reliquiæ salvæ fient. Apparuit de monte Pharan, etc. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi prædicabatur Judæis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhæserunt; de quibus additur: Et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Tabulæ scilicet, in quibus lex, quæ purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: Ignem veni mittere in terram, etc. Luc. 12. In dextera ejus ignea lex. Dextera, Evangelium, per quod beatitudo æterna promittitur; quæ dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quæ dicitur læva. Unde: Dextera illius amplexabitur me. In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: Plenitudo legis dilectio Rom. 13.. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Joan. 13.. Hæc igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: Dilexit populos.
Isaiah 13:3Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
Matthew 24:31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. + 24.31 A summis cœlorum. Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terræ usque ad summum cœli, id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.
1 Corinthians 6:2an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.