Psalmorum 70:5
quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea. + 70.5 A juventute. CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum cœpi pugnare. AUG. A juventute, ex quo cœpi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1
Psalms 141:1Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. + 141.1 Intellectus David. CASS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quæ in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. AUG. Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriæ commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis Prov. 12., quia sapiens, quæ audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et hæc sunt illa munda animalia in lege quæ ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel sæculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in sæculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro. 1
Revelation 22:20dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.