The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:15

Psalmorum 77:15

Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. + 77.15 Petram. CASS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast with thine arm redeemed thy people, the sons of Jacob and Joseph. Selah.

In Context

14et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. + 77.14 In nube. HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitæ. In illuminatione ignis. Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti. 1

16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. + 77.16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Exodus 6:6Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

Deuteronomy 9:26et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.

Joshua 3:5Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

Psalms 74:2[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. + 74.2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: 1

Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. + 63.9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:14Psalmorum 77Psalmorum 77:16 →