The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 97 › Psalmorum 97:2

Psalmorum 97:2

Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. + 97.2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Clouds and darkness are round about him: righteousness and judgment are the habitation of his throne.

In Context

1Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. + 97.1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant. 1

3Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. + 97.3 Misericordiæ et veritatis. AUG. Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas, quia reddidit. Sed cui? Isræli, id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem. 1

Read all of Psalmorum 97

Cross References

Exodus 19:9ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.

Exodus 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. + 24.16 Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.

1 Kings 8:10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

Job 23:14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. + 23.14 Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.

Psalms 18:11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. + 18.11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. 1

Psalms 77:19Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? + 77.19 Mensam. CASS. Mystice, refectionem sapientiæ, vel corpus Christi. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 97:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 97:1Psalmorum 97Psalmorum 97:3 →