Apocalypsis 13:6
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. + 13.6 Et aperuit os suum. In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Et tabernaculum. Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 3:1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, + 3.1 Post hæc, etc. Attentos facit, quasi ad occulta quæ clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Maledixit diei suo. Ecce hoc non secundum historiæ superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies præteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire cætera quæ sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Post hæc. Id est post omnia prædicta, quæ passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Maledixit. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.
Matthew 15:19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: + 15.19 De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.
Romans 3:13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
Colossians 2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
Hebrews 9:11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: + 9.11 Per amplius. Christus introivit tabernaculum, id est, cœlum. Nomine signi, id est tabernaculi, designat Apostolus signatum, id est cœlum, quod bene dicitur, per amplius, quia plures capit quam terrenum illud, et perfectius, quia ibi perfecta beatitudo.
Hebrews 12:22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, + 12.22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.