Revelation 2:21
Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I gave her space to repent of her fornication; and she repented not.
In Context
Cross References
Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.
1 Peter 3:20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. + 3.20 Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ. Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
2 Peter 3:15et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, + 3.15 Frater noster. BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.
Revelation 16:9et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. + 16.9 Et æstuaverunt. Vel afflicti afficient tortores æstu iracundiæ, dum invenientur inseparabiles, et sic æstuaverunt invidia et ira. Neque egerunt. Interius pœnitentes dolebant, extra confiteri non audebant.