The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 21 › Revelation 21:22

Revelation 21:22

Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw no temple therein: for the Lord God Almighty and the Lamb are the temple of it.

In Context

21Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. + 21.21 Et duodecim portæ. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.

23Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. + 21.23 Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.

Read all of Revelation 21

Cross References

1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?

2 Chronicles 6:18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?

John 2:19Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

John 4:23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. + 4.23 Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, præter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam præsentiam in carne fient veri adoratores. In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.

John 13:32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

Colossians 2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 21:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Revelation 21:21Revelation 21Revelation 21:23 →