Revelation 21:5
Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. + 21.5 Et dixit. Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate præsentium factum est, quibus hæc scribere jussus sum. Scribe: quia hæc, etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 42:9Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.
Luke 5:38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.
Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.
Revelation 4:2Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens. + 4.2 Statim fui. Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. Et ecce sedes. In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Sedens. Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam.
Revelation 5:1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.
Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.