Revelation 7:13
Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? + 7.13 Et respondit unus. Visa turba in tanta dignitate, movetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 16:8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.
John 7:28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. + 7.28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..
Revelation 4:10procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: + 4.10 Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.
Revelation 5:11Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, + 5.11 Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.