The Bible Software
bible.softwareApocalypsisApocalypsis 8 › Apocalypsis 8:2

Apocalypsis 8:2

Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. + 8.2 Septem angelos. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datæ sunt. Quia non displicet Deo damnatio impiorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw the seven angels which stood before God; and to them were given seven trumpets.

In Context

1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora. + 8.1 Et cum aperuisset. In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt mœnia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium prædicationis bonis injunctum.

3Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. + 8.3 Et alius angelus. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare, id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens. Dicturus ex prædicatione justorum eventuram damnationem impiorum, præmittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos prædicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quæ elevantur coram Deo. De orationibus. Dixit de orationibus, et non orationes, quia non omnes orationes repræsentat Patri, sed eas exaudit quæ ad salutem pertinent. De orationibus, quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.

Read all of Apocalypsis 8

Cross References

Numbers 10:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Amos 3:6si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?

Luke 1:19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. + 1.19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.

Revelation 9:13Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, + 9.13 Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quæ alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.

Revelation 15:1Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. + 15.1 Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 8:1Apocalypsis 8Apocalypsis 8:3 →