Apocalypsis 9:13
Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, + 9.13 Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quæ de Christo prædicantur, quæ sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quæ alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt prædicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quæ docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Præcones præteriti temporis præmonent illos qui erunt tempore Antichristi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:2habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. + 30.2 Habens cubitum. ID., ibid. Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat. Quadrangulum. ID., ibid. Recte altare thymiamatis, etc., usque ad lætitia sempiterna erit eis. Cornua. ID., ibid. Cornua eminentiam fidei et virtutis significant, etc., usque ad speciem pietatis habentes, virtutem ejus negant.
Hebrews 10:21et sacerdotem magnum super domum Dei:
Revelation 9:1Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. + 9.1 Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.