The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 1 › Romanos 1:15

Romanos 1:15

ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So, as much as in me is, I am ready to preach the gospel to you that are at Rome also.

In Context

14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: + 1.14 Græcis. De Judæis tacet, quia magister gentium. Græcis. Græcos præponit, quia ab eis omnis philosophia mundana exordium habuit. Barbaris. Barbaros dicit, qui sunt quasi exleges, qui scilicet nec Hebræi, nec Græci, nec Latini sunt. Nulli specialius debetur hæc prædicatio. Debitor, quia missus ad omnes.

16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. + 1.16 Virtus enim Dei, etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.

Read all of Romanos 1

Cross References

1 Kings 8:18et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.

Matthew 9:38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.

Romans 12:18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:

1 Corinthians 9:17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.

2 Corinthians 10:15Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, + 10.15 Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 1:14Romanos 1Romanos 1:16 →