Romans 1:16
Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. + 1.16 Virtus enim Dei, etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Cross References
Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1
Jeremiah 23:29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? + 23.29 Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.
Luke 2:10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
John 7:35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? + 7.35 Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.
Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: + 2.9 Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.