Romans 1:25
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. + 1.25 Quia commutaverunt. Exsequitur latius per partes culpam et pœnam, ut comparet. Quia commutaverunt. Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiæ, quod feminæ in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat pœnam culpæ, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit: Et mercedem. Commutaverunt veritatem. AMBR. Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii. AUG. Veritas creaturæ a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes. Et coluerunt, etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit: Et servierunt creaturæ. Hic damnat quæ in simulacris intelligebant. Amen. Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in sæcula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1
Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.
Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.
Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Romans 1:18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: + 1.18 Super omnem impietatem. Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. Eorum qui veritatem. Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Veritatem Dei detinent. Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. In injustitia detinent. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.