Romans 1:24
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: + 1.24 Tradidit, etc. AUG., lib. de Grat. et libero arbit., c. 21. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates, sive ad bona, pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando occulto, aliquando aperto, semper autem justo. Afficiant. GREG., Homil. 11 in Ezech. Peccatum quod pœnitentiæ lamento non diluitur, etc., usque ad Deus permittit ut cæcata mens etiam in alia labatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Hosea 4:17Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.
Acts 7:42Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? + 7.42 Militiæ cœli. Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.
Acts 17:29Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. + 17.29 Genus ergo, etc., non debemus. RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum cæteris hujusmodi inferiora, quæ non debent ei comparari.
Romans 6:12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. + 6.12 Non ergo. Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. Obediatis concupiscentiis. Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.
1 Corinthians 6:18Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. + 6.18 Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.