Romans 1:3
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.
Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Jeremiah 33:15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra:
Amos 9:11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
Matthew 1:6David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. + 1.6 David autem rex. Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Dominus fortis et potens Psal. 23., etc. Et iterum: Speciosus forma præ filiis hominum Ibid. 44.. Uriæ. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Similis ero Altissimo Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternæ majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.