The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:5

Romans 1:5

per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, + 1.5 In omnibus gentibus. Non solum Judæis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. Pro nomine ejus. Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By whom we have received grace and apostleship, for obedience to the faith among all nations, for his name:

In Context

4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: + 1.4 Qui prædestinatus est. AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Mortuorum Jesu Christi. Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.

6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: + 1.6 Vocati Jesu Christi. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.

Read all of Romans 1

Cross References

Malachi 1:14Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Acts 1:25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.

Romans 3:29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

Romans 15:15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, + 15.15 Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.

Romans 16:26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, + 16.26 Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:4Romans 1Romans 1:6 →