The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 16 › Romans 16:26

Romans 16:26

(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, + 16.26 Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now is made manifest, and by the scriptures of the prophets, according to the commandment of the everlasting God, made known to all nations for the obedience of faith:

In Context

25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti + 16.25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.

27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 16.27 Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.

Read all of Romans 16

Cross References

Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

Isaiah 40:28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. + 40.28 Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.

Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

Acts 8:32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 16:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 16:25Romans 16Romans 16:27 →