Romanos 11:14
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If by any means I may provoke to emulation them which are my flesh, and might save some of them.
In Context
15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
Cross References
Romans 11:11Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. + 11.11 Dico ergo, Nunquid. Quia dico excæcatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. Nunquid sic offenderunt, ut caderent? AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. Salus. Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. Ut illos æmulentur. Potest sic accipi: ut Judæi imitentur gentiles in bono. Hoc sæpe factum est, et plenius fiet in fine sæculi, quando Judæi Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judæos æmulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei æmulatione circa opera Judæorum mala moveantur.
1 Corinthians 7:16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? + 7.16 Unde enim. Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.
1 Timothy 2:4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. + 2.4 Mediator Dei, etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter. AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus.
2 Timothy 2:10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. + 2.10 Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.
Philemon 1:12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: + 1.12 Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.