The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 13 › Romans 13:5

Romans 13:5

Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore ye must needs be subject, not only for wrath, but also for conscience sake.

In Context

4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. + 13.4 Dei enim minister. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Vindex in iram. Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.

6Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. + 13.6 Ideo enim. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.

Read all of Romans 13

Cross References

Ecclesiastes 8:2Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. + 8.2 Ego os regis observo. HIER. Videtur quidem præcipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum.

Titus 3:1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.

1 Peter 2:13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: + 2.13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.

1 Peter 3:16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. + 3.16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 13:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 13:4Romans 13Romans 13:6 →