The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 15 › Romanos 15:14

Romanos 15:14

Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. + 15.14 Certus sum. Ne videretur Apostolus omnes intelligere discordes et ad corrigendum insipientes, removet quod ideo incipit, ut admoneat perfectiores de correctione minorum; et inde præponit se exemplum qui laborat de aliis, et opus est ut isti hoc faciant, cum ipse aliis impeditus ad eos venire non possit. Repleti omni sapientia. Per hanc laudem provocat ad meliora, more exhortantis. Unde nec dicit docere, sed monere; quasi dicat quod sciatur, sed subterfugit animo. Hoc enim solet moneri, quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I myself also am persuaded of you, my brethren, that ye also are full of goodness, filled with all knowledge, able also to admonish one another.

In Context

13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, + 15.15 Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.

Read all of Romanos 15

Cross References

1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.

1 Corinthians 8:10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?

1 Corinthians 13:2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. + 13.2 Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.

Philippians 1:7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.

Colossians 1:8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. + 1.8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.

1 Thessalonians 5:11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 15:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 15:13Romanos 15Romanos 15:15 →