Romans 15:29
Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
Cross References
Psalms 16:11Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. 1
Romans 1:10semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Ephesians 3:8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, + 3.8 Investigabiles. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.
Ephesians 4:13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: + 4.13 Donec. Id est in die judicii. Omnes. Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate agnitionis Filii Dei; vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro. Occurramus. Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium. In virum perfectum. Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem ætatem, quæ est mensura et meta ætatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua ætate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque ætatis mortui fuerint.