The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:11

Romans 3:11

non est intelligens, non est requirens Deum. + 3.11 Non est requirens. Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is none that understandeth, there is none that seeketh after God.

In Context

10sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam:

12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 3.12 Omnes declinaverunt, etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.

Read all of Romans 3

Cross References

Psalms 14:2Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; + 14.2 Qui. Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. Operatur justitiam. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo. 1

Psalms 53:4Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. + 53.4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. 1

Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.

Proverbs 1:29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.

Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:10Romans 3Romans 3:12 →