Romans 8:1
Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. + 8.1 Nihil igitur nunc. Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 3:18Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
John 14:20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.
Romans 4:7[Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. + 4.7 Remissæ. Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. Iniquitates. Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. Tecta sunt peccata. AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.
Romans 7:17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. + 7.17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.
Romans 8:4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.
Romans 8:34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. + 8.34 Ad dexteram Dei. In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.