Romans 8:6
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: + 8.6 Nam prudentia. Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita et pax. Vita quidem ad id relatum, affectus carnis mors; pax autem ad id quod sequitur: affectus carnis inimicitia est ad Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For to be carnally minded is death; but to be spiritually minded is life and peace.
In Context
Cross References
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John 17:5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. + 17.5 Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.
Romans 5:10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. + 5.10 Inimici essemus. Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus. Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Romans 7:11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Romans 8:13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. + 8.13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.