The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:5

Romans 8:5

Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. + 8.5 Qui enim secundum carnem. Ambuans secundum carnem non est justus, quia nec qui est secundum eam. Cur non? quia carnalia pro summis bonis concupiscit, quod repugnat justitiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For they that are after the flesh do mind the things of the flesh; but they that are after the Spirit the things of the Spirit.

In Context

4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.

6Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: + 8.6 Nam prudentia. Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita et pax. Vita quidem ad id relatum, affectus carnis mors; pax autem ad id quod sequitur: affectus carnis inimicitia est ad Deum.

Read all of Romans 8

Cross References

John 3:6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.

1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

2 Corinthians 10:3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. + 10.3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.

Ephesians 5:9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: + 5.9 Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini.

Colossians 3:1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:4Romans 8Romans 8:6 →