bible.software › Romans › Romans 9 › Romans 9:15
Romans 9:15
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. + 9.15 Miserebor cui misertus. Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he saith to Moses, I will have mercy on whom I will have mercy, and I will have compassion on whom I will have compassion.
In Context
14Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. + 9.14 Quid ergo. Quia sine merito hunc elegit, hunc reprobavit, dicetur iniquus Deus? Non quia hunc per misericordiam elegit, illum per justitiam reprobavit. In quo neutro est iniquitas; hunc per misericordiam, quia ita dicit Moyses; hunc per justitiam, quia ita dicit Scriptura inducens Deum loquentem Pharaoni. Absit. Constat quod nullus liberatur, nisi gratuita misericordia; nullus damnatur, nisi æquissima justitia. Sed cur potius hunc quam hunc liberet; scrutetur qui potest tam profundum judicium, verumtamen caveat præcipitium.
16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. + 9.16 Igitur non volentis, etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.
Read all of Romans 9
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.
This Verse In Other Editions
Study Romans 9:15