Ruth 2:7
et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. + 2.7 Et rogavit. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinæ lectionis post messores et prædicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suæ testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est cœlestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, prædicatores; spicæ remanentes, sententiæ Scripturarum, quæ multum per mysterium occultatæ, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinæ legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noëmi, de regione Moabitide,
Cross References
Proverbs 13:4Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. + 13.4 Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
Proverbs 18:23Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. + 18.23 Cum obsecrationibus loquetur pauper. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisæus.
Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.
Romans 12:11sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: + 12.11 Non pigri. Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiæ pellatur, Sitis ferventes, etc. Spiritu ferventes. THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. Orationi instantes. Id est, assidue hoc facientes. Domino servientes, etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. Ferventes. Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ardeat? Luc. 12.
Ephesians 5:21subjecti invicem in timore Christi. + 5.21 Subjecti invicem. Non solum auditores prælatis, sed etiam prælati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: Omnium me servum feci I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; hæc autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit.