The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 1 › Canticum Canticorum 1:6

Canticum Canticorum 1:6

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. + 1.6 Indica mihi, etc. Vox incipientis Ecclesiæ de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetæ exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi, pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne æstu turbata tentationum, per sodalium, id est hæreticorum conventicula eam quærere incipiam. Vel, in voce prædicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitæ verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, sæpe habitus sponsus, sæpe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie, etc. Id est in splendore majestatis tuæ, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum. Hæretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Look not upon me, because I am black, because the sun hath looked upon me: my mother’s children were angry with me; they made me the keeper of the vineyards; but mine own vineyard have I not kept.

In Context

5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.

7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. + 1.7 Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.

Read all of Canticum Canticorum 1

Cross References

Job 30:30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. + 30.30 Cutis mea denigrata est. Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.

Song of Solomon 8:11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. + 8.11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.

Jeremiah 8:21Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me. + 8.21 Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.

Lamentations 4:8Heth Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis; adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.

Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.

Matthew 10:35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: + 10.35 Veni enim. Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. Separare. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 1:5Canticum Canticorum 1Canticum Canticorum 1:7 →