The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 1 › Titus 1:6

Titus 1:6

si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. + 1.6 Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum. ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If any be blameless, the husband of one wife, having faithful children not accused of riot or unruly.

In Context

5Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, + 1.5 Presbyteros. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum.

7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: + 1.7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.

Read all of Titus 1

Cross References

Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

Leviticus 21:14viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: + 21.14 Viduam autem et repudiatam, etc. ORIG., hom. 12 in Levit. Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quæ scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est. Sordidam, etc. Quæ vadit post amatores, scilicet dæmones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.

1 Samuel 2:22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:

1 Samuel 3:12In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo.

Ezekiel 44:22Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.

Luke 1:5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. + 1.5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 1:5Titus 1Titus 1:7 →