Titus 2:2
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: + 2.2 Senes ut sobrii sint. CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That the aged men be sober, grave, temperate, sound in faith, in charity, in patience.
In Context
Cross References
Job 12:12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Proverbs 16:31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Mark 5:15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. + 5.15 Et vident illum. BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.
Acts 24:25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: + 24.25 Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.
1 Corinthians 9:25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.
2 Corinthians 5:13Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. + 5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.