Titus 2:3
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: + 2.3 In habitu sancto. Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo præferant sanctitatem. Non vino multo. Solent enim esse quædam, quæ corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
1 Timothy 3:8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
1 Timothy 5:5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. + 5.5 Desolata, speret. Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitæ et salutis
Titus 1:7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: + 1.7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.
Hebrews 5:12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. + 5.12 Etenim cum deberetis. Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Quæ sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.
Revelation 2:20Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. + 2.20 Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.