Titus 3:13
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. + 3.13 Zenam legisperitum. Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. Apollo. Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, præmittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. Ut nihil, etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Bring Zenas the lawyer and Apollos on their journey diligently, that nothing be wanting unto them.
In Context
12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
Cross References
Matthew 22:35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: + 22.35 Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.
Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
Luke 11:52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. + 11.52 Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.
Acts 18:24Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Acts 28:10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
1 Corinthians 16:11Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.