The Bible Software
bible.softwareTitumTitum 3 › Titum 3:15

Titum 3:15

Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All that are with me salute thee. Greet them that love us in the faith. Grace be with you all. Amen.

In Context

14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.

Read all of Titum 3

Cross References

Romans 16:1Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: + 16.1 Commendo autem vobis. Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. Phœben. Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.

Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.

Colossians 4:18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. + 4.18 Memores estote, etc. Antequam salutationem ponat, præmittit exhortationem dicens: Memores, etc.

1 Timothy 1:5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. + 1.5 Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.

Philemon 1:5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: + 1.5 Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.

2 John 1:1Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, + 1.1 Argumentum Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Non ego. Scripturus contra hæreticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab hæreticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, hæretici in erroribus se invicem impugnant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titum 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titum 3:14Titum 3