The Bible Software
bible.softwareZaccharias ProphetaZaccharias Propheta 11 › Zaccharias Propheta 11:8

Zaccharias Propheta 11:8

Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Three shepherds also I cut off in one month; and my soul lothed them, and their soul also abhorred me.

In Context

7Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.

9Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.

Read all of Zaccharias Propheta 11

Cross References

Leviticus 26:11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.

Leviticus 26:44Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, + 26.44 Attamen etiam cum essent in terra hostili. Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur. Non penitus. Cæcitas ex parte contingit in Isræl, donec plenitudo gentium subintraret; et cætera I Tim. 2.. Nec sic despexi. Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judæorum reliquias salvo.

1 Kings 11:25eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria.

Psalms 78:9Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. + 78.9 Adjuva. CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Propter gloriam. Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Propter gloriam nominis tui. Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Adjuva nos, Deus. Per hoc nec ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Libera nos. AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur. 1

Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.

Jeremiah 14:21Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. + 14.21 Solii gloriæ. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quæ mutatur severitate sententiæ, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Zaccharias Propheta 11:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Zaccharias Propheta 11:7Zaccharias Propheta 11Zaccharias Propheta 11:9 →