The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:26

Corinthios i 9:26

Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: + 9.26 Non quasi. In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I therefore so run, not as uncertainly; so fight I, not as one that beateth the air:

In Context

25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.

27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. + 9.27 Castigo corpus meum. Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? Ne forte, etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Judges 3:2ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:

Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.

2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

Ephesians 6:12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.

Colossians 1:29in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

2 Timothy 2:5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:25Corinthios i 9Corinthios i 9:27 →