The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:19

1 John 2:19

Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. + 2.19 Ex nobis prodierunt, etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Sed ut manifesti. Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica cœperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They went out from us, but they were not of us; for if they had been of us, they would no doubt have continued with us: but they went out, that they might be made manifest that they were not all of us.

In Context

18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. + 2.18 Filioli, novissima hora est. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora, id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi. Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.

20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. + 2.20 Sed vos unctionem habetis. Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis omnia. Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis.

Read all of 1 John 2

Cross References

Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.

Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1

Jeremiah 32:38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. + 32.38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

Mark 4:16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:

Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:181 John 21 John 2:20 →