1 Peter 2:5
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. + 2.5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 18:2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. + 18.2 Hæreditas. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1..
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Psalms 141:2[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. + 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. 1
Isaiah 66:21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.